

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 4: Versus 35
Nonne vos dicitis.Cum quaerat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit.Levate oculos vestros.Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiae ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.